- DICAEARCHUS
- I.DICAEARCHUSDiscip. Aristot. Mathematic. Historic. et Philosoph. Messen. qui opinatus est hominum exordium nullum exstitisse. Scripsit de Rep. Spartana; de gentibus et antiquit. Graeciae urbium. Hieron. l. 2. c. Iovin. Ei etiam de montibus liber attribuitur, et Strab. inter Geographos refert. Composuit 3. libros, in quibus scripsit antmam nihil aliud esse, quam vim quandam, atque potentiam aequabiliter fusam, tam in corporibus brutorum, quam hominum, quae a corpore foret inseparabilis, ut a morre nullus sensus supersit, sed omnia cum anima moriantur. Vide Cic. l. 13. ep. 32. ad Att. Tertull. de Anima, c. 15. n. 178. edit. Pamel. Athen. l. 11. 13. etc. Diog. Laert. in Platone et Thalete. Plutarch. in Theseo, Agesilao, etc. Aul. Gell. l. 4. c. XI. ita haec remotiora sunt his, quaeclearchus, et Dicaearchus memoriae tradidêrunt. Voss. de Hist. Gr. l. 1. c. 9. de Mathem. c. 43. 59. et 69. etc. Censorin. de die nat. c. 4. Strab. l. 1. Steph. Byzant. etc. Idem Aegyptiaca tempora tractavit, Syncello quidem non memoratus, sed ex vetustissimo Apollonii Rhodii Scholiaste superest egregium eius Fragmentum, quod profert Ioh. Marsham. Canone Chron. ad S. x. Alius Lacedaemonius Grammaticus Aristarchi auditor. Suid. Vide Ions. de Script. Hist. Philos. l. 1. c. 16.II.DICAEARCHUSlaudatur περὶμουσικῶν ἀγώνων, ab Auctore Scholiorum in Aristoph. Ranas Act. 5. Sc. 2. 273. D. Item in Crabron. p. 519. E.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.